1 John 5

Credit, qui sic vivit quomodo Christus praecepit, aliter et daemones credunt. Opera autem praeter fidem, vel nulla, vel, etiamsi bona videantur, sunt inania, quia sunt praeter viam, quae Christus est. Vere qui diligit Deum, diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem, diligit Deum Filium, a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium, diligit etiam Dei filios, membra illius capitis. . BEDA. Non trahunt deorsum, ut talentum plumbi, etc., usque ad ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum, subdit de fide: etc. Illa nimirum fides, quae per dilectionem operatur, quae Dei auxilium flagitat. etc. Determinat quae fides vincit, scilicet fides Christi. Quasi: Vere per fidem vincit mundum, quia per aliud non vincitur. Ecce quae fides vincit, quae credit verum hominem et verum Deum. etc. Quia sola fides et confessio divinitatis non sufficit ad salutem et ad viucendum mundum, addit et de humanitate: propterea expressit sanguinem. Id est, humana anima quam emisit in passione; quae fluxerunt de latere. Hoc fieri non posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et ante passionem, sudor qui factus est sicut guttae sanguinis ostendit veritatem carnis. Hoc autem quod de latere jam mortui contra naturam aqua sanguis vivaciter fluxit, testabatur quod corpus Domini post mortem melius esset victurum, et mors ejus vitam nobis daret. Quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat, signabat quod suo sanguine Ecclesiam toto orbe lavaret. Per hoc apparel, quod Jesus est veritas, verus Deus, verus homo. Et de utroque habemus certum testimonium, de Deitate quidem per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: de humanitate per animam, aquam, et sanguinem. Pater dedit testimonium Deitatis quando dixit: Ipse Filius dedit, quando in monte transfiguratus est, et potentiam Divinitatis et spem aeternae beatitudinis ostendit. Spiritus sanctus dedit, quando super baptizatum in specie columbae requievit, vel quando ad vocationem nominis Christi corda credentium implevit. . Is intelligit Patrem veracem in testimonio Filil. Qui non credit, dicit Patrem esse mentitum. Frustra igitur dicunt Judaei se credere in Patrem, quandiu contemnunt Christum. Quia Pater testatur de Filio, credamus in Filium. Quia qui ita credit in Filium, ut bene optando tendat in ipsum habet testimonium Dei in se, quasi dicat: De eo etiam testatur Deus, quod ipse sic credens erit in numero filiorum Dei, ipso Filio suis ita pollicente: Joan. 12.. Si ergo Deum testem tuae fidei habueris, quid te hominum infamia vel persecutio laedit? Rom. 8. De Filio testatus est, et etiam de nobis filiis adoptivis, quod per Filium suum unicum etiam nobis jam in spe, quandoque autem in re vitam aetenam daret. BEDA. In fide et confessione nominis, in perceptione sacramentorum, etc., usque ad qui dat suis vitam aeternam. . Multipliciter eadem quae supra promiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet. Qua vult ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum non discordamus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit, ut apostolo Paulo contigit. etc. Quia scimus quod habemus ab eo petitiones quas petimus, nihil petamus quod ei sit adversum, nihil nisi quod nos docuit, quod nobis inspiravit, petamus: et si in aliquo erramus, statim corrigimur. BEDA. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis, etc., usque ad et ad illorum examen castiga te. Hoc peccatum separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore. Quasi: Vere orandum est pro peccantibus non ad mortem, quia multis peccatis occupantur omnes, et nemo potest esse sine peccato, quia omnis iniquitas est peccatum. Sed supra alia est peccatum ad mortem, quod non humana fragilitate committitur, et ideo oratione justorum non purgatur: quoniam cui talia agunt, regnum Dei non consequentur. etc. Qui natus est ex Deo non peccat ad mortem: qui non est natus, peccat; sed nos sumus de illis qui nati sunt ex Deo: ideo non peccabimus, non tangemur ab hoste, sed mundi amatores sunt subjecti maligno hosti. David graviter peccavit, sed quia ex Deo natus ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit, ad mortem, sed veniam poenitendo meruit. etc. Qui in generatione Dei perseverant, peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas malignus et generatio Dei. Tangit ergo aliquos malignus laedens et affligens, sed non ad malum eorum. Non solum mundi amatores, sed etiam nuper nati, qui non habent discretionem boni et mali, propter primam praevaricationem pertinent ad regnum diaboli, nisi gratia Dei eruantur a tenebris. etc. Nemo sine divina cognitione ad vitam aeternam pervenire, nemo cognoscere sine gratia Dei potest, quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui carne visibilis apparens, Divinitatis arcana per Evangelium mundo patefecit. Et quia verum Deum et verum hominem cognoscitis, et vitam aeternam exspectatis, custodite vos a doctrinis haereticorum, qui speciem sanctitatis sibi assumunt, qui pravis dogmatibus gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilium rerum mutant. Avaritia enim est simulacrorum servitus; qui ergo mundum Deo praeponunt, idololatrae sunt. Cum testimonium perfectionis in multis perhibuerit illis, poterat tamen adhuc timeri, ne aliquis nuper conversus reliquias superstitionis mente retineret, ideoque ab idolorum cultu fugiendum esse demonstrat.
Copyright information for VulgGlossa